| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
287
habitam suspectam. Nam visus sum potiùs mihi agno
uisse aliquos eruditos viros, etiam Ecclesiæ Proceres,
Scripturæ sacræ Interpretes, & Religiosos Doctores,
harum rerum intelligenteis, qui ab ipsa vsque ætate
Copernici illam probârint: ac fuisse aliquid omninò
aut inquisitum, aut pronunciatum ante Galileum, me
penitùs latuit. Quòd enim semper aduersus ipsam
speciales aliqui Scriptores loca quædam sacræ Scriptu
ræ opposuerint, id non magis visum est facere Ecclesiæ
suspectam, quàm fecit suspectam opinionem de ro
tunditate cæli, quod ex D. vsque Augustino retulimus
iam obiici, Extende [...] s cælum sicut Pellem; aut illam de
aëre, igne, æthereve circum Terram, & versus cælum
fuso, id, quod ex D. vsque Thoma obiectum est, Qui
extendit Aquilonem super vacuum, & appendit Terram su
per nihilum: aut aliam de fluiditate cælorum, spatio
rumve cælestium, id, quod nemo non obiicit, sunt cæli
solidißimi quasi ære fusi, atque ita de cæteris. Nosti si
quidem nullam esse ex huiusmodi opinionibus (imò
neque ex omnibus, quas pij Doctores in Scholis tuen
tur) aduersus quàm loca Scripturæ aliqua proferri non
possint, aut soleant; cùm illæ tamen proptereà Eccle
siæ suspectæ non sint. Postremùm inaudiisse me qui
dem latam fuisse sententiam aduersus Galileum à Con
gregatione sacra Cardinalium Inquisitioni præsiden
tium: at non accepisse perinde fuisse decretum Ponti
ficium, atque generale consequenter factum. Et donec
quidem nihil aliud, quàm specialis sententia fuit, dici
fortasse potuit caussam ad Galileum solùm spectare,
aduersus quem esse potuerint speciales caussæ aliquæ,