285
quod non negatur, fecisse Deum Solem, & Lunam, ac
Stellas
, vt Terram illuminent, sintque insigna, & tem­
pora;
& non docet tamen Sidera ad hec solùm facta.
Alioquin enim inferretur, esse quidem factum Solem,
vt
illuminet Terram, sed non vt Lunam, aut Venerem,
quod
Genesis tacet: &, Lunam esse quidem factam, vt
Terram
illuminet; sed non vt (quod mox dictum est)
tenebras
in ipsam inducat; nam & Genesis id non dicit.
Vt prætereatur, si, quia Genesis aliud non declarat, ni­
hil
agitur aliud à Sideribus; non igitur Solem calefa­
cere
, vrere, fouere, &c. neque Lunam speciale impe­
rium
in res humidas exercere, in conchylia, animalium
medullas
, & id genus similia. Non item suspectam
reddi
Verbi Incarnati œconomiam, veritatem Euan­
gelicam
, totam ipsam fidem Christianam; quoniam ea
perinde
illibata conferuatur; quatenus nullæ aliæ na­
turæ
rationales, & redemptionis, gratiæ, gloriæque su­
pernaturalis capaces vlla ratione colligi possunt exsi­
stere
, præter homines in Terris degenteis; in quibus so­
lis
incarnatus Dei Vnigenitus visus est, & cum homi­
nibus
conuersatus. Neque verò cæteros globos, si in
ipsis
creaturæ quædam generantur, & corrumpuntur,
dici
magis posse ab ijs habitari, quàm dicantur loca
Terræ
deserta à saxis, herbis, culicibus, cæterisque id
genus
rebus; neque proptereà dici posse incolas habere,
qui
sint homines, aut cum hominibus comparandi.
Nam supponere quidem, & docere Fidem sacram, non
habitari
Sidera ab aliis aut hominibus, aut naturis, quæ
pari
modo vel ratiocinentur, vel participes sint dono­
rum
supernaturalium: at non supponere, nec docere,