274
sententia dati potest abstractè calor; sed coneretè
solùm
calidum: diuinitùs tamen tam esse absque atomis,
atomorumve
substantia poterit, quam tu esse dices abs­
que
igne, illiusve substantia posse. Et ratio est, quia
vtrouis modo eadem est substantia, à qua separabilis
calor
vi diuina defenditur; discrimenque solummodò
est
, quod tu dicas solùm substantiam, illi addant talem
substantiam
, esse ex atomis contextam: quæ sanè posi­
tio
ad separabilitatem, inseparabilitatemve acciden­
tium
nec iuuat, nec nocet.

XXV. Cùm idem verò proportione de cæteris dici
qualitatibus
, siue accidentibus valeat; nihilo secùs de­
fendetur
, explicabiturve augustissimum Transubstan­
tiationis mysterium, si qualitates corporeas dependere
dixerimus
ex substantia corporis, quæ ex atomis com­
ponatur
: quàm si dependere solùm vniuersè dicamus
ex
substantia corporis; quatenus substantia corporea,
quæcumque
ea sit, componitur semper ex partibus,
particulisque
, quas quomodocumque appelles (prout
variè
subdiuidendo aut infinitè pergere, aut peruenire
tandem
ad atomos, seu indiuiduas licet) nihil penitùs
ad
rem intersit. Videlicet vtrovis modo defendetur
Deum
conseruare qualitates, siue accidentia, & Sacra­
mentaleis species, sepositis, destructisve principiis, seu
partibus
, mavis, substantialis compositionis tam pa­
nis
, quàm vini; & in sepositæ, destructæve substantiæ
locum
, ac sub ijsdem qualitatibus, accidentibus, aut
speciebus
, substituere, collocareve substantiam glorio­
sissimam
Corporis & Sanguinis Christi. Heinc proinde
quando
requiris, Quid sanctioribus igitur nostræ Religio-