ART. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX.
Et Magnetem ferrum, & Terram grauia trahe­
re
per insensilia organula: &, Cur attractio pro­
pe
Terram non sit sensibilior, quàm procùl.

Non ridet Author in sinu, vt R. P. ait, dum Magne­
tem
non trahere sine organulis corporeis contendit: neque non
agit
seriò, dum hamulos, catenulasque, quatenus patitur imbe­
cillitas
, fingit. Dum ait R. P. non alio modo tractionem fie­
ri
, quàm quòd Magnes, & ferrum sponte naturæ incitata in
mutuos
amplexus accurrant; id eleganter quidem, sed non ita
vt
res vocibus subiecta intelligi poßit: quomodo scilicet vtrum­
uis
, ac speciatim ferrum inanime, ac inarticulatum, incitet
seipsum
, & nullare à Magnete emissa, diuinet tamen, quando
est
propè, & metiatur vireis, ac spatium, è quo versus ipsum
insiliat
. Neque verò dicere potest emitti à Magnete quali­
tatem
quandam, quæ sit merum accidens: cùm exinde diffi­
cultatum
inextricabilium seges subnascatur. Quod caussatur
autem organula insensilia dicta: constat satis ea sic dici, quòd nec
videri
oculis, nec palpari manibus poßint. Iniuriâ traducit Au­
thorem
R. P. quasi proptereà neget posse Deum Magneti talem
qualitatem
, qualem describit imprimere: cum quæstio non sit, an
à
Deo sit, quicquid Magneti impreßum est: sed quale sit, quod est
impressum
. Quod obiicit verò, vt ferrum à Magnete fortiùs è
propinquo
, quàm, è longinquo trahitur, non sic obseruari
trahi
à terra lapidem, quatenus magis non ponderat, nec ve­
locius
initio cadit ad basin turris, quàm ad fastigium: Patet
caussam
esse, non quòd discrimen aliquod non sit: sed quòd
euadere
sensibile non poßit, quousque lapis ponderetur, inci­
piatve
cadere ex tanta altitudine, quæ non minorem habeat