265
Ad hoc, illud imprimis dico, distinguendam esse
in
re graui attractionem simplicem à composita, seu
adiectitia, aëris etiam sollicitatione coniuncta Ex prio­
re
nempe est grauitas simplex, quæ lapidi competit,
vbicumque
sit, & dum accipitur extra morum: ex po­
steriore
composita, quæ eidem lapidi, dum mouetur,
competit
, & tanto quidem maior, quantò fuerit mo­
tus
vehementior. Deinde dico, debere quidem attra­
ctionem
simplicem esse fortiorem propè, quàm procùl:
verùm
discrimen insensile esse, nec posse agnosci, nisi
in
distantia, intercapedineve multorum milliarium. Vt
enim
, cùm sit vniuersè verum tractionem ferri à Ma­
gnete
esse fortiorem propè, quàm procùl, inobserua­
bile tamen est discrimen, nisi interualla attractionis
per
palmos, aut saltem digitos sumantur; quandò si as­
sumas
per millesimas, aut centesimas, imò decimas
parteis digiti, nulla est diligentia, qua internosci quid­
quam
possit: ita cùm verum fuerit trahi à Terra lapi­
dem
tantò potentiùs, quantò propinquiùs, tantò debi­
liùs
, quantò remotiùs; obseruari quidem poterit dis­
crimen
, si interualla accipias tanta, quanta, exempli
gratiâ, est, ipsiusmet Terræ semidiameter: at si accipias
interuallum
, quod semi-diametro minus sit, non
est
, cur posse fieri discrimen sensibile speres. Nempe,
si
Terram admiseris esse Magnetem quemdam ingen­
tem
, vides profectò, si vel ad ipsam vsque Lunam,
Terræ
virtutem extenderis, virtutem Magnetis longè
sensibiliùs
per digitos decrescere, quàm Telluris virtus
per
semidiametros decrescat: quippe cùm nullum Ma­
gnetem
videas, qui attrahat ferrum è tot digitis, quot