257
connotat, quod agat, quod premat, quod instet,
quod
pellat, & aliud vtique, quàm seipsum: nisi fortè
ex
accidenti. Id ergo quæritur, quod-nam sit: &, cùm
sit
quid à massa tota indiscinctum, neque vt in mem­
bris
animalium fit, commissurâ vllâ dearticulatum,
quomodo
moueri ipsummet occipiat (quippe nihil; si
sit
immotum, mouere potest Physice) quomodo mo­
ueat
aliud? quomodo totam incitet massam? Dices
quidem
fortè, illud esse formam, quæ vt seipsâ vnitur
materiæ
, ita seipsâ, absque vllo intercedente organo
mouere
possit materiam; vnde & totius massæ, seu Fer­
ri
consequatur motus: verùm vtcumque heinc explice­
tur
motus Ferri, quà graue est, & deorsum tendit; illi
tamen
motus, flexusque in quamcumque partem fuerit
Magnes
appositus, non videntur posse intelligi ex sola
applicatione
formæ ad materiam, nisi & illa anima sit,
& tum vireis, tum articulos flexanimcis habeat, vt quæ­
dam
variorum motuum organa; quæ nulla tamen de­
prehenduntur
. Sed hæc vt præteream; cùm videamus
Ferrum
non ex quacumque distantia in amplexum
Magnetis
accurrere, sed accurrere solum, v. c. ab vno
palmo;
quo modo vis intelligamus incitari ferrum
sponte
naturæ in distantia palmi, non in distantia cubi­
ti
? An in distantia cubiti suæ spontis non est? An na­
tura
caret? An lusciosum est, neque potest Magnetem
agnoscere
, nisi intra distantiam palmi? Rides vncinos,
harpagones
, chelas, similiave organula, quæ ego opi­
nor
ex magnete emitti, quibusque in palmi distantia
confertioribus
, atque adeò validioribus, quàm ad di­
stantiam
cubiti existimo illeinc, non heine pertrahi ad