256
quænam illæ sint: ac vel Physica vniuersa inutilis est,
vel
in ipsis explorandis, sicubi fortè secundum gradus
aliquos
occurrant, incumbere debet. Et cùm videa­
mus
sanè alios esse alijs sagaciores, ipsaque naturæ ar­
cana
(arcana profecto) studiosiùs rimanteis; tametsi
detur
nemini penetrare in adyta; fatendum est tamen,
cùm
omnes in vestibulo hæserint, fieri in ipso vestibu­
lo
alios aliis promotiores.

XVI. Iam, cùm dicis vtrumque sponte naturæ inci­
tari
: quánam ratione concipis fieri huiusmodi incita­
tionem
? An non, vt fiat incitatio, esse alia pars inci­
tans
, & alia incitata debet? Idem certè mouere seipsum,
nisi
parteis habeat mouentem, & motam, cùm iis, quos
tu
vocas Eruditos, aduersatur; tum communi etiam no­
tioni
repugnat, cui Aristoteles inhærens, impossibilo
esse
censet, vt id seipsum moueat, quod est ς [...] εχὲ [...] ,
continuum s [...] u vniusmodi, rigidum, inarticulatum. Non­
ne
verò sunt huius generis tam Magnes, quàm Ferrum?
De altero ergo vt solùm loquamur, quænam in Ferro
parsincitans? Et quid illam mouet vt incitet aliam?
Et, quonam motus genere illam in citat? Pulsu-ne, an
tractu
, an alio? Ac si poneres quidem speciem animæ:
posset
illa fortassis vti interno quodam spiritu ad cien­
dum
reliquam massam: sed tu animam nempe impro­
bas
. Quónam ergo modo potest concipi incitare se­
ipsum
Ferrum, vt accurrat, ascendat, descendat, viam
flectat
, prout illi magnes appositus fuerit? Facit sponte,
inquis
: ego de voce ne contestor; sed ea saltem maius,
ampliusque
aliquid designat, quàm non repugnantiam;
& cùm excludat principium extrinsecum, intrinsecum