246
ζωτιχό [...] τε [...] το̄τ [...] , [...] [...] ἐμγ́ύχων ἴδιον. Ne­
que
verò aut non habebis Aristotelem inter erudi­
tos;
aut dices illum fuisse de sola acceleratione loquu­
tum;
aut probabis sic distinxisse, vt omninò censuerit
non
esse descensum à principio externo. An ille satis
commodè
caussam externam assignârit, non est cur
hoc
loco discutiam; abundè est, si ipse quoque, dum
caussam
externam constituo, illum non modò non
refragantem
, sed suffragantem etiam habeam. Nam
quando
cæteri quidem eruditi declarauerint, quæ-nam
alia
sit accelerationis, proportionisque illius caussa; &
eandem
caussam, quæ motum acceleret, non facere illi
initium
, exigique omninò aliam, esseque illam intrin­
secam;
tunc erit sanè cur diffidam non meis modò nu­
gamentis
, sed placitis etiam tanti Coryphæi.

Terram grauia attrahere; & Quid illi contingeret, si ver­
sus
Lunam dimoueretur; Quid lapidi, si intra fornicem,
ad
centrum Terræ, constitueretur.

XI. Caussaris deinde, me multa mouere, vt grauia non à
propria
natura, sed à Terra diffusis circumquáque corpusculis
illecta
, atque etiam illigata deorsum trahi persuadeam.
Sed
facio nimirùm, Vir doctissime, ac religiosissime,
quòd
dum in peruestigatione caussarum naturalium
versor
, nusquam non caligo mihi offundatur; atque
idcircò
tanquam incedens in densissimis tenebris, nihil
non
palpitem, nihil non moueam, nullam non tentem
semitam
, si fortè in aliquam speciem vel tenuissimæ
luculæ emergam. Dicis te non intelligere quomodò ea