| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
244
quàm versus aliam regionem; ideò ratiocinatus sum
huiusmodi motus principium esse debere vel in aëre, à
quo quam-ptimùm lapis fuerit contactus, cœperit mo
ueri; vel in Terra, versus quam, non aliò institutus mo
tus fuerit; non verò in lapide ipso, qui quandiù solus
fuerit, nihilque externum ad ipsum appulerit, ipsumve
contigerit, eo motu caruerit. Rursus autem, quia ani
maduerti, si nihil vsquàm rerum esset, præter aërem, ac
in aëre lapidem, non fore cur lapis in hanc potiùs par
tem, quàm in aliam quamlibet ferretur; idcircò con
clusi, cùm lapis cœperit versus Terram ferri, debere saltem
primam motus caussam ab ipsa Terra procedere; vnde
& attracticem vim in ipsa Terra esse concessi. Et quòd
talis vis esse non possit procùl actuosa, propè otiosa;
ideò ex illius actione continente in lapidem, collegi
esse necessarium inualescere impetum, seu accelerari in
lapide motum. Quoniam verò peruidere sum visus ex
sola hac attractione non posse explicari proportionem
eiusce accelerationis; & aliunde reputaui aërem, tamet
si non possit fieri caussa initij motus, posse nihilomi
nus motum semel cœptum iuuare, ac veluti prouchere;
idcircò illum quoque adhibui, & ex eius vi impulsiua,
cum attractrice terræ coniuncta composui caussam
proportionis integram, quo legisti modo. Hæc re
peto autem, vt tibi insinuem, quamobrem non modò
accelerationem, sed ipsum quoque motum, siue pri
mum initium motus, qui à te dicitur descensus, esse à
principio externo censuerim.
X. Ratio aliunde mihi fuit, quòd nihil videretur
magis consentaneum, quàm motum foueri, incremen-