240
longè esse videri, si, quod est dictum de motu perpe­
tuo
globi supra planum ex facto semel vno impulsu,
asserat
quis cælum continuò, æquabiliterque moueri,
quia
in sui à Deo creatione eam impulsionem acce­
perit
, qua cœptus tunc motus etiam-num perduret.

Incredibilem fore motus corporum decidentium segnitiem, si
vt
incipit, ita pergeret: & Non solùm accelerationem,
sed
ipsum quoque initium motus esse à principio
externo
.

VIII. Dicis posteà, forè, vt mihi Eruditi omnes conce­
dant
accelerationem esse violentam, si illam, vt quid super­
ueniens
, mente secernamus ab ipso descensu. Non est porrò
cur
dubites, quin ipse quoque mente secernam motum
illum
simplicem, quo lapis fertur deorsum, quemque
tu
descensum appellas, ab omnibus, qui superueniunt,
giadibus accelerationis. Quippe id abunde expressi,
cùm
dixi eum motum, seclusa acceleratione, fore ex se æqua­
bilem
, sed imperceptibilem tamen, ob incredibilem segnitiem.
Non
est proinde etiam, cur hæreas, quin illum esse na­
turalem
, & sine reluctatione agnoscam; quippe qui
eum
faciam, quantum est ex se, æquabilem, perpetuum,
ac
talem, qui sit imprimendus etiam lapidi exsistenti
in
vacuo, vbi mobile nullam habet ad motum repu­
gnantiam
, quocumque versum tandem agatur: verum
quòd
eiusmodi motus censeri naturalis possit, non id­
circò
censeo casum lapidis habendum esse naturalem.
Quoniam tametsi talis motus in hoc casu interueniat,
euanescit
tamen, siue nullus est, respectu accelerationis,