231
cúmque ijs, qui eadem naui conuchuntur appareat) sed
proiicit
reuerà obliquè, quatenus & ipsa obliquè mo­
uetur
, dum agi sursum creditur, deflexa putà à motu
nauis
. Et quia proinde vis propria manus, & transla­
titia nauis sibi non repugnant, sed sese veluti inten­
dunt
, vnam que totalem, fortioremque, quàm si sigilla­
tim
essent, constituunt: heinc fieri videtur, vt se se non
destruant
, sed vna euadant, quæ tantum sit alterutrâ
fortior
, quantum altera fortis est. Quare & cùm lapis
non
tendat directè sursum, vt si à sola manu proiicere­
tur
: neque directe secundùm horizontem, vt si vehere­
tur
, agereturve à solanaui; verùm feratur motu misto,
obliquóve
, & describat per aërem, quasi arcum (siue
potiùs
lineam, quam dicunt parabolicam) cuius chorda,
seu
basis secundum horizontem esse intelligatur; & sa­
gitta
, seu axis secundum perpendiculum (prout medium
est
inter ascensum, & descensum) Exinde est, cur lapis
neque
minùs altùm, quàm si à sola manu proiiceretur,
perueniat
: neque minus ptorsùm, quàm si à sola agere­
tur
naui, quatenus prolixitas lineæ est quidem maior,
quàm
simplex ascensus, descensusque ad perpendicu­
lum;
sed ad hoc vim suppletimpressio à naui: & pro­
lixior
quoque, quàm simplex secundum horizontem
progressio;
sed ad hoc vim supplet impressio à manu.
Idem verò dicendum est de semi parabolica linea: vt
dum
lapis è carchesio non proiectus, sed dimissus, ad
pternam perinde cadit, vt si nauis quiesceret: siqui­
dem
ipsi grauitati lapidem adacturæ secundùm perpen­
diculum
, accedit vis nauis, qua manus dimittens inte­
rim
transfertur, quæque tantumdem impetus addit,