225
is non sum, qui alijs roprehendendis inhiem; & licere
existimans
, vt quisque suo sensu sapiat, in eo solùm
sum
, vt si roger, quid sentiam aliqua de re, illud ex­
plicem
bona fide. Vtinam saltem incidisses in al [...] m, â
quo
is haberi potuisses, Qui gloriaretur se in hac tanta
& obscuritate naturæ, & imbecillitate humani ingenij,
habere
decreta, atque assertiones; nec duceret esse
abunde
, si quaspiam verisimiles coniecturas nancis­
ceretur
Qui consonantiæ decretorum, assertionumque
sic
foret certus, vt si à quopiam obseruaretur, aut obii­
ceretur
pugna, contrarietasve aliqua; tum quasi ad
rem
insolentem stupore quodam percelleretur: Qui sic
videretur
sibi comparatus, vt non quandoque dormi­
tar [...] t; semper nimirùm adeò vigil, prouidus, atque
perspicax
, vt nihil rerum cum decretis seu cohæren­
tium
, seu repugnantium latere mentem vn quam posset:
Qui
veluti stomachabundus notaret illum, à quo pri­
mo
interturbata fœlicitas eiusce de se opinionis foret,
ac
labor creatus monstrandi constantem sui cum se ip­
so
consensum. Me quod attinet, tale nihil vnquam
sentire
aut potui, aut volui de re; ipse præsertim satius
ducens
viuere, quod aiunt, in diem, ac posse, si quid
manè
sensi, ipso vespere recantare. Ac non requiro
quidem
, quæ sint illa obscuriora, magisque incerta, in
quibus
ais tua decreta tantam tueri constantiam; quan­
videor tibi ne in huius quidem longè clarioris,
certiorisque
de Motu controuersiæ ingressus penetra­
lia;
testor tamen me longè esse, vt in illa vnquam in­
quiram
, qui etiam, ista quod attinet, si forte præmo­
nuisses
me, quid rei tibi cordi foret, non adulatus