224
prauè, ea vsus luce, viderim; & cùm me certò deceptum
ais
, peruellem apertam deceptionem faceres, & aut fal­
sitatem
principij, aut incohærentiam consequutionis
manifestares
. Nam si mihi quidem id Experimentum,
de
quo loqueris, auspicatò, ac fœliciter cessit; non vi­
deo
huc vsque quid-nam fuerit illi aut à me repugnans,
aut
à te consentaneum admissum.

Ego sanè, cùm in rebus longé obscurioribus, magisque
incertis
satis diù multumque versatus fuerim, vnus tamen ha­
ctenus
inuentus es, qui meis in assertionibus, ac decretis pu­
gnam
, contrarietatémque non dicam inuenerit, sed aliquando
etiam
obiecerit: vt mirum tibi videri non debeat, si rei noui­
tate
perculsus, ea, quæ à me in re apertiore decreta, & consti­
tuta
sunt, à tam fœda dissensione vindicanda putauerim.

At nosti certè me eum non esse, qui vltrò me asser­
tionibus
, decretisque tuis immiscuerim. Non eram ea
fœlicitate
, vt vel te nossem, vel nomen meum esse tibi
notum
putarem, cùm ea fuit humanitas tua, vt me
prior
interpellâris, & tum ea improbaueris, quæ con­
scripta
essent à me: tum non modò priuatim, sed pu­
blicè
etiam testatus dolorem, ob fidem à me principiis
falsis
, erroneisque adhibitam, tua vt certiora substitue­
ris
, quibus intrepidè (tua fuit hæc vox) præberem as­
sensum
. Neque id modò; verùm etiam constituisti me
publicè
eorum arbitrum, iudicemque: ac prouocasti
adeò
, vt quid videretur de ipsis esse sentiendum, signi­
ficarem
. Vtinam verò ipse me non ita sponte sollici­
tasses; longissimè enim abfuissem, ab omni tuorum
assertorum
, decretorumque inquisitione. Quippe
satis
conscius, quàm-multa reprchendi in me valeant,