| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
222
proposui tibi candidè quas subdubitandi rationes ha
berem. Vnde non mirari, quod ais, non possum, fuisse
te deformem, atque absurdum à me effictum: quippe in eo
semper incubui vt de re dicens quod |opinarer, de te
reuerenter sentirem. Sed nimirùm ex eo, quòd ipse
caussam tuam non aliam esse, quàm veritatis existimes,
videris id, quod de re dixi, ita accepisse de te, vt ex eo,
quod possit opinio deformis, atque absurda apparere,
ipsemet deformis, & absurdus appareas; ac illa attingi
non debeat, ne ipse quoque attingaris. Quanquam
&, quæso, apud quosnam effingere te, qualem putas,
volui? Videlicet apud te solùm, ad quem res est pri
uatim missa, & per quem stetit, vt aut quascumque
velles lituras duceres: aut quicquid id esset, supprimi
iuberes. Cùm neutrum volueris, sed potiùs rem
euulgandam censueris, confisus, quod ais, te hisce Vin
dicijs ignotam mihi, impugnatamque, & maiore iam luce
illustratam veritatem aperire: ac mihi gratum fore sperans,
quòd à me quæsitam, optatamque mihi ab errore iam vindi
catam exhiberes: non debui sanè genium fraudare, &
reluctante conscientia, mancipiique more assentari,
applauderéque, annuendo esse mihi apertam, exhibi
tamque veritatem, quam nullam planè perspicerem.
Illud certè mihi perquàm gratum accidit, quòd accu
ratiore experientia globorum decidentium momenta expen
dens, nouam veritati lucem attulisti: spem enim magnam in
de fecisti, futurum breui, vt huius lucis beneficio quæsitam
hactenus veritatem certiùs inueniamus: quam ego semper
vbicumque inuentam pari plausu excipiam, eadęmque sua
uitate amplexabor.