220
agere non prohiberetur, non competeret actio. At si
dicas
prius; aut impetus prima actione, & qualibet con­
sequente
impressus euanescit, aut manet. Si euanescit,
ergo
debet pari ratione euanescere, qui secundo mo­
mento
, & consequente quolibet ab aëre imprimitur;
neque
enim potior est ratio de vna caussa, quàm de
alia
(imò neque vlla ratio de vtravis est; cùm & dici
non
valeat quid perire impetum faciat, &, si quid di­
catur
, probaturum sit, quicquid vnico ictu à nobis per­
cellitur
, eo solo momento, quo percellitur, moueri, ne­
que
vel tan tillum perseuerare posse in motu, tanquam
impetu
illicò pereunte) quare & aëre nequicquam
pellente
perseuerabit nihilominus constitutus à te
æquabilis
motus. Sin manet: ergo impetus primi mo­
menti
additusimpetui secundi, & quilibet anteceden­
tes
additi consequentibus motum efficient celeriorem.
Itaque motus à grauitate sola non sic elicietur, vt sit
semper
sui similis, atque vniformis; neque grauitas
semper
eadem, similisque sui, & inalterata (hoc est, quæ
à
me simplex dicta est, sine appellata adiectitia) per­
seuerabit
.

IN RESPONSIONIS CONCLVSIONEM.

Et hæc, Clarißime Gassende, præcipua sunt, quæ tibi
necessariò
pro me, & pro veritate rescribenda putaui; tum
vt
, si fieri potest, eam tibi, quam ignotam acrius impugnas,
veritatem
, maiore luce illustratam aperiam: tum vt, ne sal­
tem
apud eos, qui Responsionem tuam visuri sunt, adeò de­
formis
, & absurdus appaream, quàm me deformem, & ab-