| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
214
modò inchoare motum, sed & ipsum quoque accele
rare æquabiliter: vt putà per gradus ab vsque initio
tum manenteis, tum acquisitos, eo modo, quo decla
ratum est. Abieci verò impellentem attributam aëri,
vt quæ non modò inefficax inchoando motui videre
tur, sed illius etiam promotioni, seu accelerationi offi
ciens; tantum abest, vt ad ipsam procurandam quic
quam conferret. Atque hæc quidem caussa est, quam
obrem quidpiam videatur simùl de tua opinione di
cendum, quatenus partim consentit cum ea, quæ mihi
priùs animo insedit, partim dissentit ab ea, quæ iam in
sidet. Quippe, vt ego quidem priùs, sic tu agnoscis du
plicem caussam; & vnam quidem penitùs candem,
aërem putà impellentem; alteram verò nomine diuer
sam, sed effectu eandem, insitam putà grauitatem (cui
ego attractricem Terræ substituendam censueram) qua
tenus tu eam retinens, ipsi quoque tribuis incœptio
nem motus. Cùm verò ipse solam iam attractricem
retineam, à qua continenter agente, & impressione non
pereunte, acceleratio motus fiat; opinatis tu grauita
tem ad accelerationem nihil facere: sed inalteratam sic
perseuerare, vt ex se motum vniformem, & æquabilem
faciat: solum autem aërem sese à tergo concludentem
esse accelerationis caussam. Heinc nempe superiùs tua
hæc verba fuerunt. Acceleratio omnis à medio solo est: vn
de descensus in vacuo sui semper similis, atque vniformis
exsisteret: sicut tunc quoque tota caussa descensus, nempe graui
tas, semper eadem, ac sui similis per seueraret. Itaque cùm
dissensus sit circa tuam vtramque caussam, ecce de
vtraque pauca hæc attingo.