212
satis attendi velocitatis gradum primo momento ac­
quisitum
ita integrum manere in secundo, vt ad su­
perandum
duo spatia valeret, ipsumque ita habui, qua­
si
valeret solùm ad superandum vnicum; ideò cùm vi­
derem
secundo momento tria superari spatia, existi­
maui
facilè ita vnum superari per gradum manentem,
vt
duo alia deberent per duos alios, interim acquisitos
superari
. Pari autem ratione quinque spatia tertio
superari
momento agnoscens, sic putaui treis gradus
superiores
manere, vt singula per singulos superaren­
tur
spatia, ac interim acquirerentur duo alij, quibus
duo
alia superarentur: non satis attendens duos tan­
tum
gradus prius acquisitos, manenteisque esse, quo­
rum
vtrique deberentur duo spatia; sicque ambobus
quatuor;
ac necessarium rursùs esse vnicum duntaxat
acquiri
, cui spatium quintum deberetur. Pari etiam
ex
spatiis septem quarto momento superatis, quin que
retuli
ad gradus quinque, quos habui iam acquisitos,
ac
manenteis, & duo ad duos, qui acquirerentur in­
tereà
: non attendens ipsos esse treis duntaxat, quorum
tamen
singulis deberentur duo spatia; vnde & per illos
superarentur
sex, ac ideò esse solùm necesse, vt tum ite­
rùm
acquireretur vnicus, quo septimum superaretur;
atque
ita de cæteris. Itaque, quam primùm animum
aduerti
, displicuit rem sic exposuisse, vt velocitates ita
se
habere viderentur, quemadmodum spatia, & non
modò
spatiorum, sed etiam velocitatum aggregata
perinde
se habere, vt quadrata temporum: quod mi­
hi
quidem visum est ipsi naturæ repugnare; secundum
quam
potiùs doberent velocitates esse quemadmo-