211
potiùs vtramque caussam sic coniungendam, vt pri­
mo
momento sola Terra vi attractice ageret, vnumque
ictum
imprimeret: vnde & vnus gradus velocitatis im­
primeretur
, quo mobile certum superaret spatium: se­
cundo
autem momento tum Terra attrahere pergeret,
tum
aër pellere inciperet; sicque duo, ex duobus velut
ictibus
, noui essent velocitatis gradus, qui cum primo
manente
essent tres, vnde & tria spatia primo æqualia
percurrerentur;
& ita porrò continenter. Postremò,
cùm
mihi viderer caussam dicere, quamobrem spatia
percurrerentur
secundum seriem numerorum ab vni­
tate
imparium, & aggregata spatiorum essent sicut
quadrata
temporum; rem totam sic exposui, repetito
iam
aliquoties triangulo, vt partes æquales alterutrius
cturum pro momentis, seu partibus æqualibus temporis
habens
, intercepta
figure
illa
ipsi triangula
per
interductas li­
neas
partim basi,
partim
cruribus pa­
rallelas
creata, ha­
beri
posse simùl
censuerim
, & pro
partibus
æquali­
bus
spatij decursi;
& pro æqualibus
gradibus
veloci­
tatis
acquisitæ.

Iam lapsus fuit, quatenus proinde velocitates vt
spatia
habere se admisi imprudens. Quia enim non