206
ostendendo videlicet, cùm CN foret duorum minu­
torum
, & CD illius dupla, similiter minutorum
figure
duorum
, atque ideò tota ND, minutorum qua­
tuor
: forè vt AN ex tuis principiis minutorum
quatuor
, & eius tripla ND, tempore eodem
percurrerentur
.

Sed cùm iis partibus omißis, rectè compares XC
vltimum trientem supremæ partis AC cum tertia
parte
DE: non rectè consequenter hanc tertiam par­
tem
comparas cum tribus sequentibus EH, quæ non
eodem
tempore, aut æquali cum tertia parte DE, sed
tempore
longiore percurruntur. At rectiùs cum ea­
dem
tertia parte DE compararentur septima, octa­
ua
, & nona, nempe HL: sed talis progreßio per to­
tum
spatium decurrendum continua non est, vt vides:
interrupta
enim primùm est inter XC, & DE, &
inde
ab E ad H: & si vlteriùs procedendum esset, tum
à
nona parte interrumperetur vsque ad decimam octa­
uam
, & ita deinceps: progreßio autem in ratione dupla
sola
per totum spatium continua est.

Id satis peruidi, sed & simùl agnoui, quàm
operoso
simùl, irritonque conamine mentem ad
ista
aduerteres; ea videlicet superexstruens la­
bascentibus
sponte fundamentis. Labascentibus,
inquam
, primùm, quatenùs falsum est, velocitates esse
inter
se sicut spatia: quod tamen fuit tibi fundamen­
tum
primarium, ipsumque eodem Experimento, quo
id
stabilieras, euersum. Deinde quatenus nihil esse
videtur
posse absurdius, quàm primum primæ partis
dimidium
nullo posse habere loco in progressione