199
dio? Quasi non possit motus notabilis esse paulò antè
medium
, aut non-nisi paulò pòst medium? Est ne
aliquod
argumentum, quo probes istam tuam caussam
nihil
omninò agere, nihil superare resistentiæ, per tot
illas
partium spatij, temporisque myriadas, quæ toti
priori
dimidio tribuuntur, statim autem ac mobile at­
tigit
primam posterioris, incipere & agere, & resisten­
tiam
superare? Requiritur, inquis, pars temporis, ac spa­
tii
non Mathematicè minima, sed Physicè notabilis. Aduer­
satiuam
hanc non capio: cùm videretur debere pars
dici
, aut Mathematicè notabilis, aut Physicè minima: sed
quicquid
sit, vis eam Physicè notabilem esse; quid inde
concludis
? Heinc est, inquis, cur accelerationis ratio à
primo
spatii percurren li puncto non tutò inchoetur. Non
tutò
inchoetur? Imò, vnde tutiùs inchoetur, quàm
vnde
est periculi nihil? Nam tibi quidem meritò ef­
ficiuntur
omnia suspecta, cùm viâ regiâ semel relictâ,
non
valeas ecce, nisi per dumos, salebrasque incedere;
at
verò illis, qui viam tenent, simile nihil timendum est.
Sed nempe platicè assumenti, platicè perinde conclu­
dendum
fuit. Sperandum quippe fuerat, vt conclu­
deres
, cur ante primæ partis medium, seu alicubi per
totum
prius dimidium, acceleratio non inchoaretur; at
tu
intereà de medio, totove priore dimidio nihil: sed
solùm
, accelerationem à primo puncto non tutò inchoari.
Quod
autem addis, si ista cum meis, & Galilei decretis
non
fortè conueniant, principiis certè Physicis aptè congruere;
cedò solùm, Quibus?

Ex his igitur nunc habes, quod numero xl. quæris, cur­
rationem accelerationis à primo spatii decurrendi puncto non