198
non debes intelligere: cùm natura nostræ notationi non
alligetur;
& priusquam nostra perspicacia notare quic­
quam
valeat, natura iam transierit per innumerabi­
leis parteis. Si ergo naturæ; quæro quot partes in mo­
tu
necessariæ sint, vt natura progressa esse notabiliter
reputetur
? An-non saltem myrias deberet esse satis?
An-non saltem decem, centum, & mille myriades? An­
non
saltem myriadummyrias; a [...] saltem decem, centum,
mille
myriades myriadum? Stupendum ista non esse
satis
, sed deinceps adhûc multiplicanda esse, priusquam
numerus
notabilis sit, & caussa tua Physica euadere ef­
ficaxpossit. Sed de hac quidem Physica caussa dicen­
dum
erit inferiùs: quæro heic solùm, an putes aërem
sese
à tergo claudere, cùm iam superatur, vel statim ac
superata
à fronte est pars spatij prima, vnaque ex illis
innumerabilibus
, an non? Si dicas se non claudere;
igitur
spatium illud à tergo vacuum remanet; quod
non
es sanè admissurus. Si se claudere, ergo cum se
claudendo
agat (neque enim alia ratione putas hanc
caussam
agere) ab ea vsque parte agit aliquid: ergo ab
initio
vsque grauitatem iuuat: ergo & motum accele­
rat
: ergo exspectandæ non sunt tam innumerabiles
partes
, vt motus notabilis sit, & acceleratio incipiat.
Quod caussam hanc verò dicis necessariam, vt resistentia
superetur
: vides quàm non sit necessarium, cùm graui­
tate
sola agente superatam iam facias, priusquàm aër
aliquid
agat, siue mobili iam promoto per totum supe­
rius
dimidium superueniat, ac sese claudat. Vtcum­
que
autem esse debeat notabilis pars; sic cine probas
platicè
subtilem determinationem in primæ partis me-