174
non duplum, sed triplum.

At si hac ratione conuictus velocitatem toto tempore DE
acquisitam, alterius toto tempore AD acquisitæ duplam esse
negaueris;
maioremque agnoueris, quod in tuis, & Galilei
decretis
admittere cogeris: cur tam acriter reprehendis in
nostris
?

Conuictus? & quomodo tandem? Si duplam ne­
gem
, si ma orem agnoscam? Ego verò acquisitam to­
to
tempore DE neque duplam, neque maiorem, sed
omninò
æqualem illi, quæ acquiritur toto tempore
AD
agnosco. Indeque est illa definitio motus æqua­
biliter
accelerati, quod, temporibus æqualibus æqualiæ
acquirat
velocitatis incrementa: & hoc solum est, quod
in
meis, & Galilei decretis admittere cogor: ac iure
idcircò
reprehendo in tuis, quód cogaris admittere ad­
uersus
propriam definitionem, æqualibus spatiis æqua­
lia
momenta velocitatis non acquiri.

Placet ne verò etiam, vt de velocitate tempore DE ac­
quisita
perpendamus, cuiusnam alterius velocitatis sit
æqualis
?

Placet; quandò res cordi est, & tantopere tibi pla­
cet
tuum illud de deducendo infra initium initio, ab
ipso
putà S, [...] nuentum.

Temporibus AD, & DE bifariam diuisis in S, & K,
erit adhùc ex tuis, & Galilei decretis velocitas acquisita in
D dupla velocitatis in S: sicut velocitas acquisita in E dupla
est
velocitatis acquisitæ in D, & velocitates omnes, ac singulæ
inter
D, & E designabiles, duplæ quoque erunt velocitatis
alterius
inter S, & D aßignabilis: vt velocitas KL, me­
dia
inter D & E, dupla erit velocitatis in VX mediæ