| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
163
quatenus DE percurretur præcisè triente primi tem
poris; & secundum tempus integrum non effluet, nisi
sub partem spatij octauam, quod tu vis effluere cum
ipsa secunda: Aut certè tantumdem; & tunc, quia etiam
tantumdem aget, qui gradus acquiretur per ipsam
DE: recurret idipsum, quod tu refugis; nempe partem
DE percurri velocitate dupla illius, qua decursa fuerit
AD.
Sed neutram Propositionem probas, aut ex statutis à me
principiis vlla ratione deducis: & vt priorem iam suprà fal
sam euici; ita nunc istam esse impoßibilem, hac ratione cui
denter demonstro.
Imò de Priore quidem apertè probaui; neque tu
quicquam aliud, quàm, vt aiunt, principium petiisti:
& cùm te iam dicis euicisse eam falsam; notum est quæ
stionem non esse, an falsam euiceris, sed an euiceris
non-tuam, seu ex tuis principiis minimè deductam. De
Posteriore etiam rem feci apertam; neque cùm ego
institi nullum esse in mea argumentatione Paralo
gismum, tu potuisti vllum ostendere: & cum iam susci
pis demonstrandum eam esse impossibilem, minimè
attendis quæstionem non esse, an impossibilis sit, sed
ex tuis ne deducta principiis.
Ex statutis à me principiis, necesse est, vt graue quodcum
que per spatium quodlibet, putà AB descendens, æqualibus
temporibus spatia continuò maiora, ac maiora decurrat in con
tinua ratione dupla.
Ex statutis, inquis, principiis: imò hæc tibi con
clusio est; quæ & falsa est, & non probabitur deinceps
à te, nisi ex ipsisinet principiis, quæ vt falsa sunt, ita