160
demonstrarem, quæ ex meis nihilominus principiis clara, eui­
dentique
ratione inferrentur. Quid enim tibi opus fuit mul­
tis
paginis impugnare ea, quæ iam expugnassem: & conquisi­
tis
vndique rationibus falsa ostendere, quæ falsa esse prior
agnoscerem
? Et tamen nihil est in tota tua Epistola aliud, in
quo
acrius, animosiusque depugnes.

Quomodo quæso, optimus, & non pessimus po­
tiùs
essem, si is quidem, quem tu me hoc articulo de­
pingis
, forem? Verùm, quia num tibi quid affinxerim:
num
quædam à te reiecta vt falsa, ex tuis principiis se­
qui
non ostenderim; num postquam tu quædam ex­
pugnasti
vt falsa, ego non tam illa, quàm ex illis vt
tuis
, cætera superfluè impugnauerim; quia, inquam
num
ista se verè, falsóve habeant, cognoscendum est
ex
ijs, quæ à te subiiciuntur; idcircò nihil est,
figure
quod
ad ista regeri generatim debeat.

Atque in primis, eandem iterùm mihi Propositio­
nem
affingis, quam iam supra numero 7. indicaui,
& in hunc locum examinandam reieci. Vis enim,
& siue demonstratione,s&ssine vlla vel probabili ratione
ais
, & quasi pro tuo iure supponis, graue descen­
dens
per spatium AB in parteis quotlibet
æqualeis diuisum, percurrere partem secundam
DE
, in dimidio eius temporis, quo percurritur
prior
pars AD, & quod idem est, partem DE per­
curri
velocitate dupla eius velocitatis, qua trans­
curritur
AD.

Quàm falsò repetas hanc Propositionem tibi
à
me affictam, feci abundè manifestum, cùm id
obiter
non sum prætergressus, quod tu citato