158
Voluisses fortaßis (quod sine dubio facere potui) vt motum
vniformiter
acceleratum potius definirem esse eum, qui tem­
poribus
æqualibus velocitatis augmenta in continua
ratione
dupla reciperet: sed cùm Galileus æqualia cele­
ritatis
incrementa partibus temporis æqnalibus tribueret,
procliue
fuit, vt æqualia illa velocitatis augmenta statim spa­
tij
potiùs, quàm temporis partibus æqualibus attribuerentur.
Sed hæc leuiora sunt.

Dictum hucvsque est de tuæ Demonstrationis As­
sumptione
. Probare deinceps voluisti consequutionem
Propositionis;
veruntamen duo quasi membra huiusce
Probationis
fuerunt. Nam postquàm ex tuo supe­
riore
Experimento collegisti ex dupla distantia celerita­
tem
acquiri duplam, ex tripla triplam, &c. agendum esse
deinceps
censuisti de Tempore, quòd ad ipsum quoque
celeritas
motus respectum includat: ac subinde adnixus es
declarare
Primùm, non sic decurri parteis spatij, vt se­
cunda
percurratur dimidio temporis, quo prima, tertia
triente
, quarta quadrante, &c. vtcumque id videatur
sequi
ex ratione illa increscentis spatiorum instar ce­
leritatis
: Secundò autem sic potiùs decurri, vt initio
sumpto
ab inferiore primæ partis dimidio, quod cer­
to
tempore percurratur, secunda, quæ eius dimidij sit
dupla
, percurratur pari tempore: tertia verò triente
eiusdem
temporis, tanquam respondens infimo eius­
dem
primæ partis trienti: quarta quadrante, vt res­
pondens
quadranti, atque ita de cæteris; Ex quibus
subinde
sequatur, vt quemadmodum pars secunda
æquali
tempore percurritur, sic percurrantur duæ si­
mùl
sequentes; sic quatuor simùl succedentes; sic