157
sicque globus minor illud tempore decies breuiore,
quàm
maior percurret. Atque ego quidem sic ad rem
aduerti
. Ais iam tu, meam sagacitatem non aduertisse, à
maiore
globo vnius diametri descensu tantum velocitatis ac­
quiri
, quantum à minore globo decem diametrorum descensu
acquiritur
. Verùm cùm ego aduerterim rem se reipsa
ita
habere: aduerti tamen simùl id aduersari tuis de­
cretis
, vnde & tua sagacitas aduertisse duntaxat vide­
tur
quid fieret, non verò quid ex propriis assertionibus
sequeretur
. Pergis nihil omninò referre, si ex duabus ve­
locitatibus
inter se æqualibus altera plureis in parteis sub­
diuidatur
. quæ simùl iunctæ alteri exæquentur, sicut nec ratio
acceleratæ
velocitates per quodlibet spatium variabitur, sipar­
tes eiusdem spatii æquales ab vno minores designentur, ab
alio
maiores: at nihil refert quidem, si velocitates æqua­
les
sint, vt illæ reuerâ per illud spatium sunt: sed pluri­
mùm
refert, si inæquales sint, vt tuis ex decretis esse de­
ducuntur
, Quod deinde subdis, diuersum non est.

IN ARTICVLOS XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII.

De Tempore, quo R. P. colligit parteis spatij
singulas
decursum non iri.

Nihilo rectiùs numero xxx: etiam reprehendis, quòd
sine
respectu ad tempus definitionem accelerati motus aut
inquisierim
, aut etiam constituerim. Etsi enim priùs accele­
rationem
motus cum partibus spatij, quàm cum partibus
temporis
æqualibus contulerim, cùm tamen vtrumque abun­
, ac diligenter eadem Epistola factum à me cerneres; satis
iustam
huius reprebensionis ansam accipere inde non potuisti.