156
decies maiore, quàm alius, & dimittatur vterque ex eadem [...]
altitudine
: tunc, quia minor decidet per diametros decuplò
plureis, quàm mator, fiet, vt attollat pondera sibi æqualia
decuplò
multipliciora, quàm attollat maior ex sibi æqualibus:
Quare
& sequitur, vtper idem spatium feratur decuplò ve­
lociùs
, ac decuplò citiùs, temporeve decies breuiore perue­
niat
ad lancem, quàm maior: hoc autem constat quàm falsum
sit;
cùm, &c. Considera iam, an quid dicerem, non ad­
uerterim
. Esto pondus maioris globi mille vnciarum,
& clatus globus vna sui diametro supra lancem, in eam
dimittatur;
tum gradum velocitatis iuxta te acquisie­
rit, quo lancem percutiens alteram attollat cum pon­
dere
vnciarum mille, præter æquilibrium. Esto pon­
dus
minoris, vnius, & dimittatur similiter globus ex
vna
sui diametro, tum etiam gradum velocitatis vnum
iuxta
te acquisierit, quo lancem vnam percutiens alte­
ram
attollet cum pondere vnius vnciæ vltra æquili­
brium
. Attollatur posteà, & dimittatur minor globus
ex
secunda sui diametro, tum velocitatis gradus acqui­
sierit duos, quibus attollantur duæ vnciæ, ac pari modo
ex
tertia diametro attollentur tres, ex quarta quatuor,
& sic deinceps, quovsque ex decima, hoc est ex altitu­
dine
, è qua dimissus fuerit maior globus, attollantur
decem
. Itaque ex duobus illis globis ex eadem altitu­
dine
dimissis, percutiet minor lancem impetu decuplò
maiore
, proportione sui ponderis, quàm maior sui res­
pectu
percutiat (cùm ille scilicet attollat decuplum sui
ponderis
, iste attollat solùm tantumdem). Igitur &,
cùm
impetus, ac velocitas idem sint, erit velocitas mi­
noris
maior decuplò per illud spatium, quàm maioris,