153
exprimendum fuit) eadem continuò erit progressio
quinarii
numeri cum quadrante, seu dr. 2; vt putà, seu
dicas
4.2, 9.4, 14.6, 20, 25.2: seu 6.2, 11.4, 16.6, 22, 27.2.
Sed
res est per se satis manifesta.

Nunc autem, Vir perspicacißime, cùm in ea tota re
diligentiam
tuam, ac solertiam vehementer probem, & exa­
ctiorem
adhûc à te exspectem; perinde probare non possum
quæ
sequuntur reliqua: & primùm quod ais numero xxviii.
fore, vt si penes globorum diametros mensurandæ essent eo­
rum
velocitates, demißi ex eadem altitudine globi duo eius­
dem
materiæ, sed mole inæquales, pari celeritate non descen­
derent
. Ponis autem exempli gratiâ duos globos, quorum
vnus
sit diametro decies maiore, quàm alter, & minorem
hunc
dicis decuplò velociùs altero moueri. Sed sagacitas tua
hoc
loco non aduertit primùm, à maiore globo vnius diametri
descensu
tantum velocitatis acquiri, quantum à minore globo
decem
diametrorum descensu acquiritur: nihilque omninò re­
ferre
, si è duabus velocitatibus inter se æqualibus altera plu­
reis in parteis subdiuidatur, quæ simùl iunctæ alteram exæ­
quent; sicut nec ratio acceleratæ velocitatis per quodlibet
spatium
variabitur, si partes eiusdem spatij æquales ab vno
minores
designentur, ab altero maiores. Deinde, illud etiam
non
aduertit, vt si penes spatii parteis æqualeis in quacumque
ratione
acceptas, accelerationis velocitas mensuretur, futurum
omninò
sit, vt perinde eorumdem globorum diametris ea­
dem
quoque accelerationis velocitas mensuretur; præsertim si
diametri
(vt in proposito exemplo) supponantur commensu­
rabiles;
quod & ex ipsa rei natura, & ex proximè adducto
eius
exemplo, qui spatium quodlibet, per quod fieret descensus,
nunc
maiores in parteis diuideret, nunc in minores, euidenter