147
quod diceretur. Profectò nisi vsus fuisses voce Præ­
cisionis
, aliisque consimilibus, videri dumtaxat potuis­
ses
opinione præoccupatus, ac præ illius a more, voluis­
se
non opinionem experientiæ, sed experientiam
opinioni
accom modare: Nunc autem non video, cur
tot
paginis, tantoque apparatu institeris (etiam tot
cautiones
adhibendas iis, qui rem experiri scrupulo­
siùs
vellent, præscribens) vt te expertum crederemus,
naturam illud in globo peculiare ac proprium esse voluisse,
vt
eius diameter præcisa esset mensura illius altitudinis, ex
qua
, &c. ac iterùm, hanc esse inter globos, & alias figu­
ras
differentiam, quòd in globis diameter altitudines præcis è
definiat
, vnde pondus, &c. Alterum, cur huiusimodi Ex­
perimento
deprehenso falso; hoc est, cùm verùm iam
non
sit, vt contenderas, constare Experientiâ corpus graue
quodcumque
ex qualibet altitudine per aërem cadens, &
percutiens
vt libet, perpetuò ex altitudine dupla dupla præcisè
ampliùs
, & ex tripla, quadruplave distantia, triplò, qua­
druplove
fortiùs percutere; cur, inquam, pergas etiam­
num
eam Ratiocinationem habere, imò & acriter
tueri
pro Physica Demonstratione, quam non alij
fundamento
, quàm huic vnico Experimento super­
exstruxeris
? Hoc sanè est, quod mihi videtur faten­
dum
simùl ingenuè fuisse, ac parcendum simùl labo­
ri
, quo æque te exerceres, ac me, quemque declinare
potucras, si neque meam Responsionem, neque tuas
Vindicias
esse cuulgandas censuisses; cùm alioquin
iam
destitutus omni argumento, quo Demonstra­
tionem
suffulcias, ludere videaris omnem operam, dum
operosè
adeò in ea propugnanda desudas.