| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
142
veram, certamque substituere, ducendum censueras
initium ab ipsa Experientia, tanquam à germano eius
fundamento. Quandoquidem porrò his me affatus
verbis fueras, Primùm ego te, optime Gassende, ad claras,
facileis, atque indubitatas Experientias prouoco, & in ijs ar
bitrum te, ac iudicem habere vehementer gaudeo. Prima peti
tur ex impetu, quo globus, aut graue aliud corpus quodcumque
per aerrem sponte naturæ deorsùm cadit, ac percutit, &c.
Quis heic loci non exspectasset plusquàm vnicam Ex
perientiam? Quis existimasset te ex vnica facere primam,
& secundam? Quis non credidisset à te, nisi omneis, nisi
plurimas, saltem plureis vnâ peractas, ob illud, corpus
graue quodcumque? Certè, cùm statim repetens, constare
facilè experientiâ dixisses corpus graue quodcumque ex
qualibet altitudine per aerrem cadens, & percutiens, vt libet,
&c. non sperare non potui aliquam aliam Experien
tiam, præter vnicam in Bilance factam, in quam glo
bus cadens, & percutiens, neque est corpus graue
quodcumque, neque vt-libet cadit, percutitque. Sed
nimirùm tu talem Fxperientiam, tametsi foret vnica,
tanti faciendam esse censuisti, vt esset instar omnium,
ac veritatem sic demonstraret, vt facit ver non vna
hirundo. Et, si talem quidem ipsam inuenissem, qua
lem sperandam feceras, facilem, claram, indubitatam, ac,
verbo vno vt dicam, veram: abfuissem profectò, vt
aliam te importunè rogitarem; fuisset illa enim abun
dè, & satis. Nunc autem, cùm eam longè secus se ha
bere compererim, & tu ipse non ausis ampliùs, qua
lem priùs diuendere, sicuti mox videndum est; quis
non aliam mecum abs te expetiisset?