141
ret, minùs mirum videri, si Galileus errauerit: cùm non nisi
experimento
its erroribus obnoxio vsus fuerit, qui nullâ dili­
gentiâ vitariposse videantur. Satis autem eadem illa expe­
rimenta
erroris postmodùm reuincenda videbantur, si longé
aliam
accelerationis rationem in descensu grauium interuenire
demonstrarem
.

Non repugnassem, si demonstrasses; at demonstras­
se
non constitit.

IN ARTICVLOS XIX. XX. XXI. XXII. De
Experimentis
circaictum; impetum-ve grauium
cadentium;
ad explorandum impetus-ne, vt
spatium
increscat.

Reprehendis item numero xix, quod nulla speciali Expe­
rientia
confirmem, quod experientià constare affirmo, nempe
Corpus
graue quodcumque ex qualibet altitudine per
aërem
cadens, & percutiens vt libet, perpetuò ex alti­
tudine
dupla duplò ampliùs, & ex tripla, quadruplave
distantia
, triplò, quadruploque fortiùs percutere.
Nempe vide bam satis manifestum esse id eodem Experimento
comprobari
posse, quo idipsum postmodum ostensurus eram in
globo
. Non fuit igitur cum operæ, ac temporis iactura du­
plex
ingerenda Experientia, vbi plusquam abundè sufficere
potuit
vnica.

Hactenus de Confirmatione tuæ illius Assumptio­
nis
, quam superiùs retulimus, vbi de Controuersiæ
Statu
. Sequitur videamus quid habeas de impugna­
ta
Probatione, ad quam spectabat Primum membrum
Posterioris
partis Operis totius. Quippe ratus te euer­
tisse
funditus Galilei scientiam, ac professus te illi