prehensum est. Si planum, vt minùs decliue, ita etiam prolixius
sit
, potest profectò prolixitas paruitatem incrementorum
velocitatis
sic compensare, vt acquisita in fine motus veloci­
tas
sitnihilo minor. Quod est allatum de pendulis exemplum
semper
congruit: & ex quatuor pendulis, quæ prolixitate
sint
, primum vnius præcisè pedis, secundum quatuor, tertium
nouem
, quartum sedecim: peragit reuerâ, constanterque pri­
mum
vibrationes quatuor, eodem tempore, quo secundum
peragit
treis, & tertium duas, & quartum vnam: si modò
quidem
eadem semper longitudine perseuerent. A p. 136. in 141.

AD ART. XIX. XX. XXI. XXII.
De Experimentis circa ictum, impetumve gra­
uium
cadentium, ad explorandum, impetus­
ne
, vt spatium increscat.

Meritò fuere vno plura requisita Experimenta, vbi
fuit
iactatum peragi ea posse in grauibus quibuslibet; tametsi
ne
in vno quidem peragere fuerit concessum. Allata tria ex­
perimenta
quasi supparia ad suadendum non increscere impe­
tum
, velocitatemve sicut spatia, sed sicut spatiorum radices,
attinent
omninô ad rem; ac illud speciatim de Aqua ef­
fluente
ex vase cylindrico, quatenus summa aqua in foramen
decidens
, non magis à sibi subiecta, præeunteque impeditur,
quàm
si per aërem caderet; quòd illa semper pari cum ipsa
velocitate
sese subducat, antecedensque nihil officiat.
A
. p. 141. in 146.

AD ART. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII.
XXVIII. De Experimento in Bilance facto, ac