120
ceptæ fuerint secundum se totas in ratione aliqua, pos­
se
deinceps illegitimè comparari secundum parteis,
si
facto æquali partium numero non prima vnius ad
primam
alterius, sed ad decimam referatur, & vniuersè
quælibet
ad quamlibet ordinis non sui.

Hisce præmissis, videndum est, quo iure tuseque­
lam neges, & monstres consequens non rectè, ac para­
logisticè inferri ex antecedente. Nam necessitas qui­
dem
inferendi ex eo manifesta est, quod Acceleratio
fieri
, aut velocitas crescere non possit æquabiliter per
totam
AC, neque similiter per totam AB, quin si ve­
locitas
in C dupla sit velocitatis in B, quælibet partes
analogæ
acceptæ per totam AC, duplæ sint ad analo­
gas
per totam AB: atque ita, quin velocitas mobilis
descendentis
per AC sit perpetuò dupla velocitatis
eiusdem
mobilis descendentis per AB. Quod sanè
adeò
est manifestum, vt neipse quidem negare id po­
tueris
, postquàm obseruasti comparatam primùm à
me
lineam AC diuisam in duodecim parteis cum
linea
AC diuisa in sex, tanquam cum separata, existen­
teque, intelligentiæ caussâ DE, ac subinde intellexi­
sti
esse omninò necessarium, vt idem mobile, si velo­
eitatem in B, simplam, in C verò duplam acquirat,
reperiatur
simul in fine primæ, & in fine secundæ
duodenarum partium; in fine tertiæ, & in fine sextæ;
in
fine sextæ, & in fine duodecimæ; propter analogiam
simplicium
partium lineæ AB, & duplicium lineæ AC.
Ecquid-nam ergo iuris iam habes, vt perneges conse­
quutionem
? Scilicet his verbis illud explicas, siue
enim
AB vt coniunctam toti AC consideres, siue vt