114
duo iam in C velocitatis gradus habeantur. Istad
certè
est antecedens, & nihil aliud aiunt ij, qui à Galileo ab­
surditatis
arguuntur. Iam ergo vide, vtrum ex hoc antece­
dente
, rectè tuum illud, & Galilei Consequens inferatur: Ergo
velocitas
descensus per totam AC ab initio ad finem,
& secundum quaslibet eius parteis considerata, perpe­
tuò
dupla est eius velocitatis, qua idem graue per AB
descendit
. Siue enim AB coniunctam toti AC, conside­
res
, siue vt separatam, qualis est DE, semper velocitas des­
census
per AC, quandiù percurritur prior eius pars AB, nec
sui-ipsius, nec velocitatis per DE, dupla est, vt falsò assumis,
sed
planè eadem, aut æqualis omninò est. Nempe volumus,
& necessariò exigimus (quod ipsa quoque rei natura postu­
lat)
vt motus, qui per totam AC, & per partem AB, siue
per
æqualem DE, eadem planè velocitate incipiat, & eadem
velocitate
progrediatur per totam AB, & per ipsam DE:
ex B verò ita velocitas augeatur, vt tandem in C dupla in­
ueniatur
eius, qua fuit in B, vel in E. Hæc enim nostra,
& communis aliorum suppositio est, & primæ propositionis à
Galileo assumptæ antecedens; si tamen aduersum nos, & non
potiùs
aduersus Chimeras, & Tragalaphos depugnet. At
ex
eo antecedente tuumillud, & Galilei consequens necessa­
ria
illatione non priùs inferetur, quàm aliud quodlibet ex
vero
falsum eruatur. Prima igitur Galilei Propositio, eo
sensu
, quo ab ipso vsurpatur, & à te intelligitur, falsa est,
atque
impoßibilis; ideóque tota eius ratiocinatio, non demon­
stratio
, sed merus Paralogismus est.

An videri potes operosè quidem, sed nequicquam
tamen
explicare conatum, vt Paralogismum ostendas,
quem
quanta moderatione potueram non fuisse à te