113
ex A, versus C, eodem momento, quo aliud ex D,
versus
E; notum est, si vtrumque quidem fer­
figure
retur
non accelerato, sed æquabili motu,
euenturum
esse, vt velocitate illius exsistente
dupla
ad velocitatem istius, illud perueniret
in
C, eodem momento, quo istud in E;
quoniam
spatium ab illo superatum foret
vbique
ad spatium ab isto superatum, du­
plum;
hoc est, forent ab illo superatæ duæ
partes
, cùm ab isto vna: ab illo quatuor, cùm ab hoc
duæ
, &c. quatenus spatia se haberent vbique, vt velo­
citates;
hoc est, velocitas per totam AC, esset vbique
dupla
velocitatis per totam DE. At verò, quoniam
heic agitur de motu non æquabili, sed continenter
accelerato;
ita discedant rursùs mobilia eodem tem­
pore
, vnum ab A, aliud à D, vt succrescentibus conti­
nuò
velocitatis gradibus, illud perueniendo in C, ac­
quisierit duodecim, hoc perueniendo in E, sex: Tum
interrogas
, Quid impediat, quò minùs illud perueniat
in
C, eodem tempore, quo istud in E? Ego verò res­
pondeo
, nihil certè impedire, si tales essent, quales describis
velocitate
: taleis autem sine dubio describis, qualeis in prima
illa
Galilei propositione significari putas. At hoc sensu hypo­
thetica illa Galilei propositio falsa est, euidenterque impoßi­
bilis: cùm nulla prorsùs ratione consequens inferi poßit ex
antecedente
. Hoc enim est Antecedens, Acceleratio ve­
locitatis
in descensu grauium per totam AC, ita con­
tinua
successione crescit, vt primùm in B acquisitus
supponatur
vnus aliquis velocitatis gradus; & vlteriùs
procedente
motu, & continuò increscente celeritate,