107
dere; & quia videtur conformitas idem sonare, quod
proportio, confundere quoque cum proportione vnifor­
mitatem
: cùm videatur tamen Vniformitas relatio esse
identitatis
, ob vnum, eundemque tenorem, in vna,
atque
eademre; Proportio autem esse potiùs similitu­
dinis
relatio, quæ in rebus alioquin diuersis, siue dissi­
tis
reperiatur. Ex hoc quippe est, cur dicatur inter
fontem
, & radicem, non vniformitas, sed proportio es­
se
: & in colore pennarum cycni, non proportio, sed
vniformitas: ac eodem ex capite est, cur in progressio­
ne
Geometrica rationem vnius ad quàtuor, quatuor ad
sexdecim, sexdecim ad sexaginta quatuor, dicamus
esse
proportionem, non verò vniformitatem; & in pro­
gressione
Arithmetica vnius duorum, trium, quatuor,
vel
duorum, quatuor, sex, octo; vel trium sex, nouem,
duodecim
, &c. vniformitatem esse, & non proportionem
dicamus
. Heinc igitur est, quorsùm videar non iniu­
riâ supponere accelerationem motus, vt vniformis, seu
æquabilis
sit, debere Arithmetica progressione ince­
dere
, & ea quidem secundum impareis ab vnitate nu­
meros
, putà vnum, tria, quinque, septem, &c. assum­
pta;
cùm tu, licet Geometricarum sim plicissimam, du­
plam
nempe, elegeris reperire in ea vniformitatem,
seu
æquabilitatem non possis: &, si reperire velis ali­
quam
, Arithmeticam vsurpare cogaris, eam nempe,
quæ
secundum vnitates est, veluti dum ais gradus ve­
locitatis
sic acquiri, vt sint in fine primi spatij vnus, in
sine
secundi duo, in fine tertij tres, &c. Quamobrem
autem
dicas definitionem, de qua agitur, veram, per­
fectamque
non probari, quòd ea ratione concepta sit, qua