93
nem, eamque inter sese discordiam, contrarietatemque con­
cludas
, quam ne rudioribus quidem harum rerum tyronibus
obuceres; & in iis tamentam pertinaci instas industria, tan­
taque
vehementia depugnas, imò toties eadem multis pa­
ginis
, & maiore tuæ Epistolæ parte inculcas, vt apud minùs
harum
rerum peritos qui tuaplurimùm authoritate mouebun­
tur
, videri poßim mortalium omnium imperitißimus. Et
sanè
, si id iure faceres, & ea dicerem, quæ mihi affingis,
aut
eadem ex meis ceu verbis, ceu principiis legitima illatio­
ne
concluderes; haberes quidem pro mea ingenuitate confi­
tenrem reum; sed ęterno quoque me silentio addicerem, qui
etiam
num hac ætate tam pueriliter balbutirem. Sed cùm
euidens
, perspectumque mihi sit, nihil à me dictum, quod
sibi
omni ex parte perfectißimè non cohæreat; patieris pro
tua
humanitate, Vir prudentißime, vt qua potero breuitate
tibi
primùm, ac deinde cæteris, in iis pręsertim rebus satis­
faciam, quę minus sibi cohęrere putaueris; vbi primùm pau­
ca
quædam etiam examinauero, quæ pro Galilei defensione
adducis
.

Hæc tua est Præfatio, ob quam dicendorum quic­
quam
præoccupare nihil est necesse; cùm repetiturus
eadem
omnia sis. Quia verò deinceps Articulos singu­
los
Epistolæ meæ, siue Responsionis, ad Demonstratio­
nem
tuam, numeris discretos percurris; age incipiamus
à
primis.

IN ARTICVLOS II. III. IV. V. De Statu Controuersiæ.

Atque imprimis, cùm initium Responsionis tuæ, vsque ad
numerum
VI. in explicando Controuersiæ Statu penè totum
occupetur
, nihil adhùc est, in quo dissentiamus.