89
figure

DE PROPORTIONE,

QVA GRAVIA DECIDENTIA

accelerantur.

EPISTOLA SECVNDA.

EIDEM.

QVOD non improbâris, oprimè CASRÆE,
mandari
typis meam Responsionem, seu
qualecumque
Iudicium de tua illa Demon­
stratione
, circa accelerationem grauium
decidentium
, cuius autographum ad te misi, si modo
Vindicias
, quas intercedente eodem nobili Senatore,
& amico singulari, Francisco Luillerio, dedisti ad me,
iuberem
attexi: Ecce non alia conditione Typogra­
pho
annui, dum meam opellam exigeret, quàm vt
tuam
simul accipiens, tuo desiderio faceret satis. Vsus
sum
autem ea licentia, quam abs te factam memini,
committendi
etiam Responsionem ad Epistolam il­
lam
tuam, cuius aliquoties à te facta mentio; idque
tam
in tuo, quàm in meo contextu, pro tuo arbitratu,
variatis
perpaucis: & quod Vindicias attinet, omi-