82
duo, tertio quatuor, quarto octo: ex quo futurum
vides
, vt duobus minutis milliaria non decideret plus­
quam quindecim; cùm alias mirà incohærentiâ de­
ducatur
, vt primo semi-minuto decidere velis globum
milliaribus sex cum fere triente; secundo milliaribus
quadringentis, ac tribus, & vna quinta milliaris parte,
tertio
vicies quinquies mille octingentis quatuor, cum
dodrante; & quarto totis milliarium myriadibus cem­
tum sextaginta quinque; ac insuper mille quingentis
septem
, cum vna quinta; totidem enim ex tua serie, ac
summa
pedum colliguntur. Quæ admonere sanè po­
tuisse
videntur, quàm incredibilem admitteres rem,
dum
concluderes, & ad marginem exprimeres fore, vt
globus
ferreus à Lunæ concauo ad centrum descendens, ser­
uata temporibus æqualibus acceleratione in ratione dupla, in
toto
descensu duo vnius horæ minuta prima integre non in­
sumeret
.

De Tempore per primas parteis obseruatione determinandos
pauca
de caussa Physica, deque lapsu circa eam admisso.

XLV. Videris deinde fidem liberare circa id,
quod
facturum te receperas de tempore determinan­
do
, quo duo illa primæ partis percurruntur dimidia;
vt
quo habito distinctè deinde præ isum tempus cog­
nosceremus
, quo decidens graue designatum spatium
suo
descensu percurteret. Dicis autem primò, Galileum
quidem
id fidenter promittere, dum ait se iteratis sæpiùs ac
diligenter
experient is obseruasse globum ferreum ex altitud ne
cubitorum
centum decidentem quinque secundis horæ minutis
totum
illud spatium decurrisse: verùm, cùm idem non minùs