81
secundis, quatenus vsurpas pedes; aut minuto vno, se­
cudis
quinquaginta quatuor, quatenus videris debuis­
se
vsurpare cubitos. Verum neque video, neque asse­
quor
pernicitatem vllam tantam, qua decidens graue
tempore
tam breui percurrat tam immane spatium,
quale
continere admittis ducenta milliarium, prope­
modum
millia. Certè, cùm attendo globum tormen­
tarium è machina quapiam maiore explosum vertica­
liter, vno circiter pòst minuto repetitam terram attin­
gere
, & vix tamen, ex supputatis obseruationibus variis,
pertigisse ad vnum milliare altitudinis, ex qua vsque
recidens
dimidium eius temporis, seu semi-minutum
insumpserit
: (sæpe enim sæpiùs obseruauimus esse re­
rum
grauium sursum proiectarum descensum æqui­
temporaneum ascensui) cùm ad istud, inquam, at­
tendo
, consideróque simul globum per hoc milliare
decidere
eadem illa velocitate, qua inciperet cadere à
Luna;
assequor quidem euenturum, vt ex Luna deci­
dens
, & iuxta progressionem Arithmeticam numero­
rum
ab vnitate imparium incedens, decideret altero
semi-minuto milliaribus tribus, tertio quinque, &
quarto
septem; adeò vt, sub finem secundi minuti de­
prehenderetur
decidisse milliaribus sexdecim, seu
iuxta
Galileum, nouemdecim, cum vna quinta millia­
ris parte: At quid-nam hoc est ad milliarium ducenta
millia comparatum? Quanquam & iuxta illam tuam,
Geometricamve
rationem duplam, posset res prope
verum
haberi, quod ad milliaria illa prima, ac minuta
duo
prima attinet, si diceremus eundem globum de­
cursurum
primo semi-minuto milliare vnum, secundo