71
trienteis quorum postremus sit IC; sic tota AH diui­
di
potest in trienteis treis, quorum postremus sit QH;
& vt facis tempus per IC minuti vnius cum triente;
cùm
sit nempe triens minutorum quatuor, siue duo­
rum
bes; ita facere licet tempus per QH quadragin­
ta
secundorum, cùm sit triens minutorum duorum,
siue
bes vnius minuti. Cùm autem hoc modo QH
se
habeat ad IC, vt IC, ad ND; & CA non minùs sit
tripla
ipsius AQ, quàm DA ipsius AI, vtráque nem­
pe
pari modo, quo EA ipsius AC; adeò vt velocitati­
bus
ob rationem triplam exæquatis, sic ego possim
concludere
QH se habere ad IC, vt tu concludis IC
se
habere ad DE, sequitur, vt, quia concludis tempora
per
IC, & DE esse æqualia; tempora quoque per QH,
& IC æqualia sint, ac proinde tempus per IC sit iam
non
vnius minuti cum besse, sed dimidium minuti
cum
sextante; & qua ratione hoc sequitur, sequetur vt
assumpto
dimidio ipsius AH, ac ita sumptis in infini­
tum
dimidiorum dimidiis, quæ per trienteis diuidan­
tur
, futurum, vt ipsa IC minore semper, ac minore in
insinitum tempore, quàm ipse admiseris, censeatur per­
curri
. Sic ex eo, quod vis velocitatem in E esse tri­
plam
velocitatis in C; & velocitatem in D triplam
velocitatis
in I, pro ratione nempe spatiorum, Sequi­
tur
vt tam tota DE, quàm tota IC percurrantur non
iam
vno minuto cum triente, sed omninò duobus
minutis
, trienteve minutorum sex, quibus percurritur
AC
: cùm vbicumque est velocitatis triplum, ibi ma­
nifestò
non sit nec ampliùs nec minùs, quàm tempo­
ris
triens. Sic incidis rursùs in eum, quem esse caus-