70
tiorum primum consequentium percurritur.

XXXVIII. Videris itaque imprimis haud abs re
dixisse
admirabile Paradoxum: cùm habuisti videlicet
posterius
primæ partis dimidium, vt scalam Prototy­
picam, cuius gradibus coæquetur, exquisitéque men­
suretur
cæterarum omnium consequentium duratio;
tametsi
illud esse possit parte digiti millesima minus,
& istarum aggeries, quanta est tota semidiameter
mundi
. Non sanè, quod negem dari lineas, aliasque
magnitudines
, in quibus arcana prorsùs admiranda,
& quæ nemo vnquam suspicatus fuisset, detegantur à
Geometris
: sed quod videri iure possit penitus incre­
dibile
alligasse potius naturam ipsa quasi fatȧ cætera­
rum
partiumipsi posteriori, quàm prioridimidio; imò
& non tam toti ipsi dimidio, quàm infimo illius pun­
cto
, à quo triens, quadrans, cæteræ fractiones debeant
supputari
. Ecquod-nam esse enim potest illius pri­
uilegium;
aut quid-nam admissum à priore dimidio
est
, vt eo excidisse, & pro nihilo reputari iure censea­
tur
? Quid habere commune potest centesima, millesima
deciesque
, & centies millesima pars cum posteriore hoc
dimidio;
non habere autem cum illo priore, à quo to­
tus
motus dependet; non cùm cæteris partibus perinde
succedentibus;
non saltem cum vicinis, quibuscum
proximè
cohæret? Deinde, ne hac in re hæream, ea­
dem
prorsùs incommoda ex triente pro tertia parte,
ex
quadrante pro quarta, atque ita de cæteris, quæ ex
ipso
dimidio pro secunda consequuntur. Nam, vt
rem
circa ipsum trientem, partemque tertiam solùm
atringam, Sicuti primùm totam AC in treis diuisisti