73
mam basim; vis opposita sic retundet, vt cùm in
primo
momento septem fuerint, in secundo sint tan­
tùm
quinque, in tertio tantùm tres, in primo tan­
tùm
vnus. Memorià autem tenendum est, loqui nos
semper
tantùm de eo, quod est perpendiculare in
motu;
cùm id quidem, quod est horizontale, esse
ex
se æquabile, aliquoties iam inculcatum sit. Præ­
tereò
seruari eandem proportionem, si graue decidat
non
ad perpendiculum, sed supra planum horizonti
obliquum;
nam segniùs id quidem pro ratione obli­
quitatis
, sed facto nihilominùs eadem ratione incre­
mento
, vt experiri licet globulis demissis per tubulos
vitreos
, cuiusmodi confici plureis in hunc vsum cura­
uimus
. Prætereo eandem quoque seruari circa nu­
merum
vibrationum, siue excursuum, recursuúmque
vt
diximus, rerum pensilium, quatenus chordatum,
quibus
appenduntur, longitudines sunt vt quadra­
ta
vibrationum: adeò vt, si ex quatuor chordis prima
sit
vnius pedis, secunda quatuor, tertia nouem, quar­
ta
sexdecim, quo tempore quartum pensile peraget
vnam
vibrationem, tertium peragat duas, secundum
treis, & primum quatuor. Prætercò tandem exinde
esse
, vnde tam Galileus, quàm Mersennus noster, &
alij
definiant quanto tempore lapis casurus in cen­
trum
vsque (si perforatam Terram concedas) ex super­
ficie
fuerit, quanto ex Luna, quanto ex Sole, quanto
ex
sideribus fixis. Supponunt quippe eandem acce­
lerationis
proportionem seruari; tametsi ex eo ca­
pite
non videatur eadem futura; quòd eadem vbique
impellens
, attrahensque vis futura non sit.