| Gassendi, Pierre De motu impresso a motore translato epistulae duae 1642 |
|
67
terit, quæ motus initium in lapide faciat. Concipe
denique restitui aërem simùl cum effluuio; & per
uidebis lapidem posse adhûc à quiescendo desiste
re, ac versus Terram allici, quòd tametsi aër inferior
(seu qui sub ipso) nonnihil resistat, propter qualem
cúmque corpulentiam; nihilo minùs vis attractrix tan
ta esse valeat, quæ & ciendo lapidi, & superandæ
aëris resistentiæ sufficiat. Igitur causa hæc attrahens
habere potest vnde id suppleat, quod visum est im
pellenti deesse. Secundò, si id repetas, quod di
ctum est de lapide in spatiis illis imaginariis, seu in
inani constituto; concipis iam, si causa quæpiam le
uiculo ictu eum pellat, fore vt moueatur æquabili
planè, ac perpetuo motu, nisi obex occurrerit.
Concipe deinde, cùm ita mouetur, pelli ictu con
simili; tunc quia motus præcedens non destruetur,
coïbunt duo motus in vnum, qui sit priore velocior
duplò, quique pari modo sit futurus ex se æquabi
lis, atque perpetuus. Concipe rursùs pelli tertio, &
consimili ictu; tunc quia prior motus ex duobus
quasi gradibus compositus perseuerabit, fiet coa
litio noui motus seu gradus; siue erit deinceps mo
tus, qui sit triplò velocior primo. Concipe posteà
pelli quarto, pelli quinto, & aliis; agnoscesque fore,
vt velocitas tantùm, ac tandiu incrementum accipiat,
quantùm, & quandiù ictus repetentur. Nisi facilè d
concipias, constitue exquisitum globum supra ex
quisitam, libellatámque planitiem, & leui primum
ictu eum impelle; deprehendes moueri ipsum peni
tùs æquabiliter. Impelle alio pari ictu; deprehendes