47
totum à natura institutum, cui non sit insita vis
sui
ipsius conseruatrix, ac proinde qua parteis sui
cohærenteis contineat, separationique illarum resi­
stat
. Ex hoc autem fit, vt si partes Terræ aliquo ca­
su
auellantur, resistat ipsa, & vi sua, seu hamulis,
catenulisque
insensilibus retrahat, vt dum quis ma­
num
à se abduci extento bracchio non patitur, &
abductam
vi sua, seu spiritibus per neruos transmis­
sis
retrahit in se ipsum. Terram autem globi parteis,
seu
terrena corpora voco, non modo parteis terræ,
& aquæ (quæ est globi terreni pars liquida, & qua­
si
sanguis in animali) verùm etiam tam lapides, me­
talla
, cætera fossilia, plantas, animalia, & quæcùm­
que
terræ, & aquæ manifestam originem debent, in
quibus
habeo etiam pluuiam, rorem, niuem, gran­
dinem
, & meteora cætera, itemque vapores, & ex­
halationes;
quàm ipsum quoque aërem, quo tellus
quasi
circumvestitur, vt malum cotoneum sua lanu­
gine
(quoniam si ex hoc circum terram spatio de­
mas
vapores, halitusque, ac vniuersè omneis fumos,
& corpuscula, quæ ex terra, & aqua continuò ex­
primuntur
, ascenduntque, & descendunt, varieque
mouentur
, aut quiescunt; quod supererit nihil aliud
fore
intelligitur, quàm inane spatium) denique ip­
sum
etiam ignem; quem manifestum est non gigni
nisi
ex terrena materia, seu ea sit lignum, oleum,
adeps, seu alia pinguis substantia. Itaque hæc cor­
pora
sunt, quæ, quasi sui parteis, Terra continet,
neque
auelli patitur, aut dum auelluntur, repetit:
tametsi
, quia corpora plura in eodem simùl loco