46
velociùs, quàm deorsum, cum sursum agatur geminæ
vi
, & deorsum vna duntaxat? Nam opponi quidem
non
potest resistentia aëris, dum lapis sursum niti­
tur;
similis enim infernè fit, cum lapis prorumpit
deorsum
. Accidit, quòd cadente quidem lapide, vi­
detur
aër accurrere ad locum iam relictum posse; at
dum
lapide quiescente fulcrum sustentans subducitur,
non
est cur aër supernè accurrat; & cum accurrat po­
tius
infernè, an non deberet lapis sursum, potiusquam
deorsùm
propelli? Dum etiam lapis projectus sur­
sum
, punctum supremum attigit, in quo quædam est
veluti
libratio, exæquatis momentis virium tam mo­
uentium
, quàm resistentium; an-non deberet lapis
in
eo penitùs conquiescere, vt non exsistente in aëre
causa
, quæ lapidem magis adigat deorsùm, quàm,
sursum
? Vt verum fatear, hæc difficultas videtur euin­
cere
, aërem quidem esse posse causam aliquam ad­
juuantem
, adaugentemque motus deorsùm velo­
citatem;
at non esse tamen solam vel sufficientem;
sed
exigi prætereà aliam, quæ lapidi faciat motus
deorsum
initium, quæque resistentiam aëris inferio­
ris
vincat, vt cœptum semel motum aër superior
promoueat
, lapidem velut sollicitans, & continuò
magis
, magisque instigans.

XII. Itaque præter causam impellentem, videtur
esse
necessarium ad attrahentem recurrere, quæ id
muneris
exsequatur. Cæterùm, hæc vis quænam
alia
sit, quàm quæ totius globi Telluris propria sit,
& magnetica dici possit? Profecto cum globus tel­
luris
totum quodpiam sit, notum est nullum esse