| Gassendi, Pierre De motu impresso a motore translato epistulae duae 1642 |
|
43
& parem vim faciens, impetum victorem continuò
imprimat, nouúmque semper adiiciat; adeò vt in sine
motus deorsùm, tantundem sit impetus ab aere,
quantùm initio motus sursùm, impressum fuerat ab
ipsa manu. Et quæso te, si aliquis lapidem sursùm ex
fundo maris pari vi, qua aliùs ex imo aere projiciat;
quare lapis nec tam altum ascendet, neque ex [...] am dis
sito loco deorsùm redibit? An-non quia aqua lapidi
magis resistet, quàm aer, impressumque impetum &
vehementiùs franget, & expugnabit citiùs, ac dein
ceps lapidi semper imminens, proprium impetum im
primere perget, nec finem faciet addendi nouum,
donec in fundum reduxerit? Discrimen certè solum
modò est secundum majorem, minoremque resisten
tiam; cùm aërem quoque non nihil resistere argua
tur, vel ex eo stridore, quem edit, dum à corporibus
vehementiùs per ipsum actis frangitur. Et quamuis
præ sua tenuïtate non videatur posse impetui tanto re
sistere; cogita tamen proportionem esse cum aquæ
resistentia; illamque vt intelligas, compara non
modò perexiguum, ac penè nullum lapidis ascensum
ex fundo aquæ, cum incomparabiliter altiore ex
imo aëre; sed etiam progressum penè insensibilem
bombardici globi per aquam transuersùm adacti,
respectu illius, qui per aërem fieri obseruatur; &
agnosces, vt intra aquam propter maximam resisten
tiam, paruum spatium peragitur; sic in aëre propter
paruam, spatium maximum peragi. Dices dubium
fortè non essede resistentia aëris, dum aliquid agitur
sursùm; sed de impetu, qui imprimatur ab aëre,