36
leat, vtrum quispiam motus naturalis sit, an vio­
lentus;
idcircô, vel ex eo, quòd motus principiorum,
qui
est maximè naturalis, æquabilissimus ex se est;
videtur
æquabilitas assumi posse, vt character, quo,
si
adsit, iudicemus motum esse naturalem, si absit, violen­
tum
. Et sanè cum sit commune effatum, Nihil violen­
tum
esse perpetuum; cui est consentaneum, vt quod
est
naturale perpetuum sit; constat radicem perpe­
tuitatis
esse æquabilitatem, cessationis inæquabilita­
tem; quatenus id solùm, quod neque inualescit, ne­
que
debilitatur, perdurare potest; nihilque potest
naturæ
vi aut increscere, aut decrescere infinitè. Ad­
hæc, si quis requirat motum in hisce rebus compo­
sitis
, qui sit maximè naturalis, perspicuum videtur
cum
esse cælestem; quatenus est præ cæteris æquabilis,
atque
perpetuus; delecta ab authore circulari forma,
secundum
quam, principiò, & fine carentem, esse
æquabilitas
, & perpetuitas posset. Et ne causeris
motum
animalium videri potiùs naturalem; vide vt
vel
sola ipsa lassitudo violentiam quandam indicet;
cùm
aliunde animalium motus ea solum ratione vi­
deatur
esse naturalis, qua ex circularibus componi­
tur;
quippe violentus, qua ratione isti circulares
imperfecti
sunt, atque impediti. Paradoxum vide­
retur
, non posse vllum motum ab animali exseri, qui
simpliciter
rectus sit; neque hominem v. c. ducere
posse
digito, aut stilo rectam lineam, nisi pluribus
motibus
circularibus compositis simùl: Verùm res
tam
penè intelligitur ex iis, quæ paulò antè sunt dicta;
& obseruare solùm est opus, quomodo bracchij ex-