32
necessarium, vt ex V promoueretur in S: quod spa­
tium
est æquale ipsi e g, per quod ille intereà cum
prora
recedet; ita vt cum tu & pila fueritis in V, ipse
sit
futurus in g. Quod si supponas vim tibi à naui su­
peradditam esse duplo majorem priore; tum tu pilam
insequutus peruenies ex G ad V, cùm ille promotus
ex
A ad e, pilam reijciet, cui pilæ rejectæ tu intereà
promotus
, occurras ad a. & c, S in supponas tantam
nauigij
celeritatem, vt vis à motu illius impressa exæ­
quetur
illi, quàm tu nisu tuo proprio imprimis, sicque
vis
pilæ duplicata euadat; fiet, vt pila à te ex G,
quasi
ad A projecta, perueniat ad H; quò socius simùl
perueniet
, perueniente te intereà ad A; & pila ex
H ad te rejecta, non versus A accedat, sed sursùm,
deorsùmque
duntaxat mota, veluti consistat, téque
ibi
, perpendiculum non egressa, exspectet; & tu eó­
dem
accedas cum puppi; socio tantundem intereà
recedente
cum prora. Non mirabere verò iam con­
sistere
pilam; quia pari vi ad te immissa à socio, & re­
missa
à naui, necesse est hæreat, quemadmodum di­
xi
iam antè posse à te obseruari in pila, quam socius
intra
pergulam antrorsùm pergens, retrorsùm reijciat.
Quin-etiam, quemadmodum adnotatum est euenire
in
pergula, vt possit pila retrorsum iacta antrorsum
redire;
ita heic fieri concipies, si supponas vim à na­
ui
impressam esse majorem impressa à te. Ita enim
pila
ex G ad socium vltra H perueniet, & ab illo re­
jecta
, non modò in loco rejectionis non consistet, sed
versus
ipsum quoque socium tantum regredietur,
quantum
vis ipsius superabitur à motu nauis; cùm tu