31
tereà prorsùm, secundum illum tantillum motum, &
dum
exsiliendo per fistulam transit, incipiat describere
parabolicam
lineam, quam deinceps per aerem des­
cribere
pergat; neque huic descriptioni magis obstet
rectitudo
fistulæ, quàm rectitudo ipsius mali. Addo,
cùm
essemus in ipsa triremi, nobilem Vinceguerram
recitasse
optimo Proregi, nobisque circunstantibus
experimentum
suo iussu factum, quod heic omitti non
debeat
. Asseruït enim se aliquando naui cuipiam
imperitantem
, & cùm illa secundo vento, ac velo­
cissimè
transferretur, iussisse è fastigio mali explodi
sursùm
fistulâ pistoleto dictâ plumbeum globulum;
ac
ipsum aliquantò pòst decidisse ad pedem mali.

VIII. Prætereo posse ex eadem figura alia quo­
que
ex memoratis experimentis intelligi. Nam si sup­
ponas
ex. gr. puppim esse in G, & proram in A; ac
te
ex puppi conijcere pilam ad socium, qui ex prora
ad
te pari nisu reijciat; eueniet, vt dum pila à te con­
jecta
transferetur per aërem, ille quidem cum pro­
ra
perueniat, verbi causâ ad c, sed pila tamen etiam
perueniat, quoniam tu pilæ præter tuam vim, qua
peruenisset
solùm ad A, indis etiam vim translatitiam,
seu
impressam à naui, qua superetur, ac superaddatur
spatium
Ac, & qua ipse intereà sequaris cum puppi
per
spatium GS; ita vt cùm socius, & pila fuerint in
c, tu futurus sis in S. Eueniet quoque, vt dum pila
ab
illo rejecta transferetur per aërem, tu cum puppi
promotus
peruenias quidem ad V; sed & pila tamen
solùm perueniat, quoniam ex vi socij propria tan­
tum
detrahetur à vi nauis translatitia, quantum foret